dixitque Balaam ad Balac aedifica mihi hic septem aras et
para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes
cumque fecisset iuxta sermonem Balaam inposuerunt simul
vitulum et arietem super aram
dixitque Balaam ad Balac sta paulisper iuxta holocaustum
tuum donec vadam si forte occurrat mihi Dominus et quodcumque
imperaverit loquar tibi
cumque abisset velociter occurrit ei Deus locutusque ad eum
Balaam septem inquit aras erexi et inposui vitulum et arietem
desuper
Dominus autem posuit verbum in ore eius et ait revertere ad
Balac et haec loqueris
reversus invenit stantem Balac iuxta holocaustum suum et
omnes principes Moabitarum
adsumptaque parabola sua dixit de Aram adduxit me Balac rex
Moabitarum de montibus orientis veni inquit et maledic Iacob
propera et detestare Israhel
quomodo maledicam cui non maledixit Deus qua ratione
detester quem Dominus non detestatur
de summis silicibus videbo eum et de collibus considerabo
illum populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur
quis dinumerare possit pulverem Iacob et nosse numerum
stirpis Israhel moriatur anima mea morte iustorum et fiant
novissima mea horum similia
dixitque Balac ad Balaam quid est hoc quod agis ut
malediceres inimicis vocavi te et tu e contrario benedicis eis
cui ille respondit num aliud possum loqui nisi quod
iusserit Dominus
dixit ergo Balac veni mecum in alterum locum unde partem
Israhelis videas et totum videre non possis inde maledicito ei
cumque duxisset eum in locum sublimem super verticem
montis Phasga aedificavit Balaam septem aras et inpositis supra
vitulo atque ariete
dixit ad Balac sta hic iuxta holocaustum tuum donec ego
pergam obvius
cui cum Dominus occurrisset posuissetque verbum in ore
eius ait revertere ad Balac et haec loqueris ei
reversus invenit eum stantem iuxta holocaustum suum et
principes Moabitarum cum eo ad quem Balac quid inquit locutus
est Dominus
at ille adsumpta parabola sua ait sta Balac et ausculta
audi fili Sepphor
non est Deus quasi homo ut mentiatur nec ut filius hominis
ut mutetur dixit ergo et non faciet locutus est et non implebit
ad benedicendum adductus sum benedictionem prohibere non
valeo
non est idolum in Iacob nec videtur simulacrum in Israhel
Dominus Deus eius cum eo est et clangor victoriae regis in illo
Deus eduxit eum de Aegypto cuius fortitudo similis est
rinocerotis
non est augurium in Iacob nec divinatio in Israhel
temporibus suis dicetur Iacob et Israheli quid operatus sit
Deus
ecce populus ut leaena consurget et quasi leo erigetur non
accubabit donec devoret praedam et occisorum sanguinem bibat
dixitque Balac ad Balaam nec maledicas ei nec benedicas
et ille nonne ait dixi tibi quod quicquid mihi Deus
imperaret hoc facerem
et ait Balac ad eum veni et ducam te ad alium locum si
forte placeat Deo ut inde maledicas eis
cumque duxisset eum super verticem montis Phogor qui
respicit solitudinem
dixit ei Balaam aedifica mihi hic septem aras et para
totidem vitulos eiusdemque numeri arietes
fecit Balac ut Balaam dixerat inposuitque vitulos et
arietes per singulas aras